- SUCU
- SUCUpomi species, in Sinensi Imperio, provinc. inprimis Xantonia, frequens. Exsiccarum ad modum ficuum in Europa, asservatur pro quacumque anni tempestate, perque totum Imperium a Mercatoribus distrahitur. Nostratibus aliquanto maius, rotundâ fere figurâ, purnceum aut rubicundum. intra pulpam carnis ossicula habet, seu acinos planos ac rotundos, ad teruncii fere molem, omnia durô occlusa cortice, veluti ex ligno eslent. Non sunt aurem in meditullio pomi, sed intra pulpam, ad superficiem cohaerentia, non iacentia plana, sed verticaliter erecta, numerô quidem incerta, subinde decem, subinde quinque, pauciora plurave, pro pomi magnitudine, quod subinde quoque exos est. Coeterum caro tota rubescit, et cum pomum maturum est, ut sorba, mollescit, estque suavissimi spaoris, Siccatum quasi crustam mellis aut sacchari emittit, mali aurei corticem saccharô conditum credas. Sunt etiam quaedam cortice viridi, quae matura etiam non mollescunt, sed, veluti nostra, cultellô aut dentibus minuuntur decorticanturque in reliquis a punicis illis non diversa. Proprius autem hic Sinarum fructus est, et nascitur in mediocri arbore, quae vix ullâ culturâ indiget. Auctor Anonym. Sinae et Eur. c. 38.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.